Exodus 13

. etc. Quia occidi omnia primogenita Aegyptiorum in liberatione vestra. . etc. AUG., quaest. 48 in Exod.. Quid est quod ait cum de pascha praecipit, etc., usque ad alioquin gratia jam non esset gratia. . etc. CYRILL. Primogenita hominum redimi jubet, ut homicidium vetet: qui omnia ut incorruptibilia essent, creavit. GREG., lib. XXVII Moral., cap. 1. Asinus immunditiam, ovis innocentiam significat. Asini ergo primogenitum ove mutare, est immundae vitae primordia innocentiae simplicitate convertere, ut postquam peccator illa egit quae ut immunda Dominus respuit, ea jam agendo proferat quae Dei sacrificio imponat. Omnes enim in peccato nati sumus, et ex carnis delectatione concepti, culpam originalem nobis contraximus. Unde etiam voluntate nostra peccatis implicamur. Sed et qui post malitiam carnis ad innocentiam convertitur cordis, primogenitum asini mutat ove, malitiam scilicet prioris vitae. Qui enim qualis prius fuit desinit esse, et apprehensa carnis munditia innocentiam custodit, in oblationem Dei primogenitum asini ove mutavit. . Hoc male intelligentes Judaei, pictatia vel phylacteria capitibus circumligabant, in quibus decem verba scripta ante oculos habebant. etc. GREG. lib. XXIV Moral. cap. 13. Saepe conversi in ipso aditu suae conversionis tranquillitatem carnis, dona prophetiae, praedicamenta doctrinae, signorum miracula vel gratiam curationum accipiunt. Postea duris tentationum probationibus fatigantur, a quibus liberos se esse credebant: quia si in principio tentationum amaritudo pulsaret, facile ad vitia redirent, a quibus non longe recesserunt. De Aegypto ergo exeuntibus e vicino bella subtrahuntur: quia relinquentibus saeculum quaedam prius tranquillitas ostenditur, ne in ipsa teneritudine et inchoatione turbati, ad hoc quod reliquerant, redeant: prius ergo suavitatem securitatis sentiunt, prius pacis quiete nutriuntur; post cognitam vero dulcedinem tanto tolerabilius tentationum certamina sustinent quanto in Deo altius cognoverunt quae ament. etc. AUG., quaest. 49. Hic ostenditur omnia fieri debere quae consilio recte fieri possunt, ad evitanda ea quae adversa sunt, etiam cum Deus apertissime adjutor est Epist. ad Dam., tom. 1.. etc. HIERON. Aquila, qui non contentiosus, ut putant, sed studiosus verbum interpretatur ad verbum, ubi LXX posuerunt, transtulit, licet pro eo quod nos diximus, secundum Graeci sermonis ambiguitatem vel propter supellectilem quo Aegyptios exspoliaverunt, possit intelligi. Sed ubi LXX, posuerunt, qui Hebraeorum libros diligenter inspexerunt, non quinta, sed quinque, scriptum afferunt, ut sit sensus: quinque autem ascenderunt filii Israel de terra Aegypti; quod quia minus videbatur intelligi, adjuncta generatio est. Aquila vero, et in caeteris, et in hoc praecipue loco, proprie transtulisse dicitur, sicut synagogarum consonant universa subsellia. AUG., quaest. 53. etc. Utrum progeniem in centum annis vult computare, etc., usque ad Naason genuit Salmon. . etc. ORIG. Cum a te tertiae diei mysterium fuerit receptum, incipiet te deducere Deus et viam salutis ostendere. GREG. In igne terror, in nube visionis lene blandimentum. Dies, vita justi; nox, peccatoris. Unde Ephes. 5: etc. In die per nubem columna monstrata est, et in nocte per ignem; quia omnipotens Deus et blandus justis, et terribilis apparebit impiis. Hos ad judicium veniens, per lenitatis mansuetudinem mulcet, illos per justitiae districtionem terret. Aliter columna nubis in eremo populum praeibat, et splendore ignis non in die, sed in nocte radiabat: quia Christus conversationis suae exemplo ducatum sequentibus praestans, de justitia sua confidentibus nulla luce claruit; peccatorum vero tenebras agnoscentibus, igne sui amoris infulsit. Christus nubes et columna, quia rectus, et firmus, et fulciens infirmitatem nostram; quia nocte lucens, per diem non lucens, Joan. 9.. Christi quoque sacramentum tanquam in die manifestum est in carne velut in nube: in judicio vero tanquam in terrore nocturno; quia tunc erit magna tribulatio, tanquam ignis lucebit justis, et ardebit injustis. .
Copyright information for VulgGlossa